Оберіть трек для відтворення
Сингл / Трек
Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei
Quid est homo, quia magnificas eum
Aut quid apponis erga eum cor tuum?
Visitas eum diluculo, et subito probas illum
Usquequo non parcis mihi
Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?
Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum?
Quare posuisti me contrarium tibi
Et factus sum mihimet ipsi gravis?
Cur non tolles peccatum meum
Et quare non aufers iniquitatem meam?
Ecce, nunc in pulvere dormiam
Et si mane me quaesieris, non subsistam